Hľadaný výraz: Gn 38,6-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar. 7 Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. 8 Dixit ergo Iudas ad Onan: “ Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo ”. 9 Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur. 10 Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat.

1

mail   print   facebook   twitter